라틴어 문장 검색

Et, cum audieris quid loquantur, tunc confortabuntur manus tuae, et securior ad hostium castra descendes ". Descendit ergo ipse et Phara puer eius in partem castrorum, ubi erant armatorum vigiliae.
그들이 무슨 말을 하는지 듣고 나면 진영으로 쳐 내려갈 용기가 날 것이다.” 그리하여 기드온은 자기 시종 푸라와 함께 진영의 전초 끝으로 내려갔다. (불가타 성경, 판관기, 7장11)
Sescenti autem viri, ita ut erant armati, stabant ante ostium.
무장한 단의 자손 육백 명은 그동안 대문 어귀에 서 있었다. (불가타 성경, 판관기, 18장16)
At illi, qui ingressi fuerant domum iuvenis, sculptile et ephod et theraphim atque conflatile tulerunt; et sacerdos stabat ante ostium et sescenti viri armati.
땅을 정찰하러 갔던 그 다섯 사람은 층계를 올라 집으로 들어가, 조각 신상과 에폿과 수호신들과 주조 신상을 꺼내 왔다. 사제는 무장한 육백 명과 함께 대문 어귀에 서 있었다. (불가타 성경, 판관기, 18장17)
et si quis tangere voluerit eas, armabitur ferro et ligno lanceato, igneque succensae comburentur ".
그들을 만지려는 사람은 쇠 막대나 창 자루를 마련해야 한다. 그러니 그들은 그 자리에서 불타 없어지리라. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 23장7)
Et coronatae sunt oliva, ipsa et quae cum illa erant. Et antecessit omni populo in chorea dux omnium mulierum, et sequebatur omnis vir Israel armatus, cum coronis et hymnis in ore ipsorum.
또 유딧은 함께 있던 이들과 올리브 가지로 관을 만들어 썼다. 그런 다음에 유딧은 춤추는 모든 여자를 인도하며 온 백성의 앞장을 섰다. 무장을 갖춘 이스라엘의 모든 남자는 화관을 쓰고 입으로는 찬미가를 부르며 그들을 뒤따랐다. (불가타 성경, 유딧기, 15장13)
Cucurrit adversus eum erecto collo, spisso scuto armatus.
그는 목을 세우고 돌기가 단단한 방패를 들고서 그분께 달려들었지. (불가타 성경, 욥기, 15장26)
vallem ungula fodit, exsultat audacter, in occursum pergit armatis.
그것은 골짜기에서 기분 좋게 땅을 차다가 적의 무기를 향하여 힘차게 달려간다. (불가타 성경, 욥기, 39장21)
Accipiet pro armatura zelum suum et armabit creaturam ad ultionem inimicorum,
주님께서는 당신의 원수들을 징벌하시려고 당신의 열정을 갑옷으로 입으시고 온 피조물을 무장시키실 것이다. (불가타 성경, 지혜서, 5장17)
Et venient super te instructi curru et rota, cum multitudine populorum; scuto et clipeo et galea armabuntur contra te undique, et dabo coram eis iudicium, et iudicabunt te iudiciis suis.
그들은 북쪽에서 병거와 수레와 민족들의 무리를 거느리고 너에게 와서, 큰 방패와 작은 방패와 투구로 무장하고 사방으로 너를 둘러쌀 것이다. 그래서 내가 그들 앞에 소송 거리를 내놓으면, 그들은 저희 법규에 따라 너를 심판할 것이다. (불가타 성경, 에제키엘서, 23장24)
Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea, quae possidet;
힘센 자가 완전히 무장하고 자기 저택을 지키면 그의 재산은 안전하다. (불가타 성경, 루카 복음서, 11장21)
non murus nec vallum sed armati armatis obstant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 304:2)
Cum eos scilicet Christianam fidem suscepisse audiissent, quos ingeniorum subtilitate praeditos, omnibus philosophiae rationibus armatos esse cognoverant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 67:13)
Sed dicimus earum solatia tanquam animae pestem penitus esse vitanda, quia maxima inde coelestis sequitur indignatio patris, et publica inde iura potenter armantur et supplicia minantur extrema, et totius ex hoc crescit in populo mortificativa infamia laudis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 8장: 수녀의 사랑 1:2)
Universae igitur armentur dominae probiores, [si], quum sua iura videant ab indignis feminis usurpari, et tam nefanda studeant scelera vindicare, ne tantae perditionis exemplum diutius per orbem valeat divagari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 2:6)
"Quid quaeris, armate Brito, ex tam longinquis partibus absens?í
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 5:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION